Disciplinae partes

Stephanei disciplina in varias partes divisa est, quae singulis artibus distributae sunt.

Prima pars magna physiologia est, ad quam mathematica, physica, disciplina informatica, chemia, biolgia pertinent.

Altera pars gravissima linguarum disciplina est.

In schola nostra praeter Germanorum Anglicorumque linguas, quae fundamenta sunt, etiam Francogallica lingua et Russa lingua et Latina lingua AEUR" haec pro nobis gravissima est, praesetim cum schola Latina condita sit AEUR" offeruntur.

Praeterea in horarum indicibus scientiae sociales et historia et societatis disciplina et geographica atque Europae disciplina et ars et musica contentae sunt.

Ad hoc magna disciplinarum hominem amplectentium pars accedit. Quae ethica, religio, psychologia, philosophia sunt.

Deinde exercitatio corporis. Inter artem athleticam, ludos gymnicos, artem natandi, nartationem (XIV diebus nartationis curso), ludum pilae volaticae, follis canistrique ludum, ludum pilae mensalem, palaestricam artem, ballationem, olefensium eligere possumus.

Astronomia, legum disciplina, oeconomia adiungi possunt.